라틴어 문장 검색

alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:1)
inde confusio et coepti paenitentia et subitum silentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 103:2)
sed sive in respondendo fuerit subito dicendum, sive quae alia ita exegerit ratio, non oppressum se ac deprehensum credet orator, cui disciplina et studium et exercitatio dederit vires etiam facilitatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 164:2)
Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 2:1)
Non enim ex praeparato locutus est, sed subito deprehensus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 1:2)
Inter haec esse et ruborem scio, qui gravissimis quoque viris subitus adfunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 3:1)
Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri, si providentia in imperio est, aut si fatorum series inligatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 6:1)
Non enim subito inpulsi ac prostrati sumus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 4:2)
subito defecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 1:5)
subita ex abdito vasti amnis eruptio aras habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:4)
At odit eos, qui subita et magna potentia inpotenter utuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 3:1)
" At mehercules ego istum fremitum non magis curo quam fluctum aut deiectum aquae, quamvis audiam cuidam genti hanc unam fuisse causam urbem suam transferendi, quod fragorem Nili cadentis ferre non potuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 3:2)
Hic alter inperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deicit, quem motus levissimi exanimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:2)
Itaque et vultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:3)
" Quia non feci, inparatum subito fortuna percussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION