라틴어 문장 검색

cui iudicio eum mors, adeo opportuna ut voluntariam magna pars crederet, subtraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 7:1)
multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ne quis alius, quales mota creare soleret, exsisteret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 136:2)
non, si mihi hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 353:1)
et quamquam superiores certaminibus Latini erant, haud inviti, ne saepius dimicandum foret, agro hostium excessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 20:2)
ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum imposita erat, morbo gravi implicitum fortuna bello subtraxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 408:1)
postremo oppida quoque vi expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum a volnerum ira, quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 413:1)
quo ultra iram violentiamque eius excessuram fuisse, quam ut verberaret necaretque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 477:2)
ipse morte voluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 564:2)
pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit, qua noctis hora quaque porta et quam in viam egressurus hostis foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 225:1)
ubi extra vallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 331:2)
itaque, sive is timor seu conscientia fuit, Calavios Ovium Noviumque - ea capita coniurationis fuerant - priusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 368:6)
non die, non hora citius quam necesse est magistrate abieris, modo ne excedas finitum tempus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 486:3)
Iunium Bubulcum dictatorem missum in Sallentinos in quibusdam annalibus invenio et Cleonymum, priusquam confligendum esset cum Romanis, Italia excessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 14:1)
ceterum quando ne ea quoque temptata vis parum proficeret timeri poterat, consilio grassandum, si nihil vires iuvarent ratus, Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 181:1)
et postquam inritum inceptum erat, recepti post signa proelio excesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 184:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION