라틴어 문장 검색

neque eum, si tribunos appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque potentia procuratoris Naevio ius ereptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 2:4)
Me stante C. Carbo C. F. tribunus plebis in contione dixit his verbis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 2:3)
Similemne putas C. Laelii unum consulatum fuisse, et eum quidem cum repulsa (si, cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus [a bono consule] potius quam ille [a bono populo] repulsam fert) - sed tamen utrum malles te, si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut Cinnam quater?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:2)
cōnstituī igitur tē tribūnum mīlitum facere.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī10)
Nec minor in campo furor est, emptique Quirites ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:19)
Ipse cum tribunus essem, erraverim fortasse qui me esse aliquid putavi, sed tamquam essem abstinui causis agendis:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:1)
His rationibus motus malui me tribunum omnibus exhibere quam paucis advocatum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 4:1)
Sic candidatum me suffragio ornavit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:2)
meo suffragio pervenit ad ius tribunatus petendi, quem nisi obtinet in senatu, vereor ne decepisse Caesarem videar.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 2:2)
Mihi autem sicut iucundissimum ipsum te tribunum, ita non minus gratum alium per te videre.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 2:1)
Post paucos dies Claudium Fuscum, Classici generum, et Stilonium Priscum, qui tribunus cohortis sub Classico fuerat, accusavimus dispari eventu:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 17:1)
Nam et C. Musonium socerum eius, quantum licitum est per aetatem, cum admiratione dilexi et Artemidorum ipsum iam tum, cum in Syria tribunus militarem, arta familiaritate complexus sum, idque primum non nullius indolis dedi specimen, quod virum aut sapientem aut proximum simillimumque sapienti intellegere sum visus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 5:1)
Excesseramus sane manifestis illis apertisque suffragiis licentiam contionum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 3:1)
Quae nunc immodico favore corrupta ad tacita suffragia quasi ad remedium decucurrerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 7:1)
Est enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION