라틴어 문장 검색

saepius tamen accusatori congerere argumenta, reo dissolvere expediet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 303:1)
nam, ubi vinci necesse est, expedit cedere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 237:1)
expedit etiam dare aliquid adversario quod pro se putet, quod apprehendens maius aliquid cogatur dimittere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 239:1)
negare sit satis an defendere, ubi prooemio utendum et quali, narrandumne et quomodo, iure prius pugnandum an aequo, qui sit ordo utilissimus, tum omnes colores, aspere an leniter an etiam summisse loqui expediat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 249:3)
aliud enim alii docere prius expedit, alioqui semper petitoris arbitrio diceretur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 9:1)
sed hoc quoque pro Vareno Cicero ultimum distulit, non quid frequentissime sed quid tum expediret intuitus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 18:2)
ubi vero multa contra unam propositionem dicimus, cogitandum est primum quidquid dici potest, tum ex his quo quidque loco dici expediat aestimandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 22:4)
et, interrogatus, cuius veneno moreretur respondit, Non expedit tibi scire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 119:2)
non negaverim tamen haec quoque, ut expediet , esse facienda, et si quando firme poterit brevi complexu verborum , esse id tum elegans tum etiam fortissimum, si modo erit illa inexpugnabilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 146:3)
via tamen opus est incipientibus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demonstrandum expedita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 5:2)
non arma expedient totaque ex urbe sequentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 58:1)
nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod in foro non expedit, illic nec liceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 113:2)
promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola continetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 257:3)
illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte, qui non solum quid expediat, sed etiam quid deceat inspexerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 9:1)
habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION