라틴어 문장 검색

hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris armisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 317:1)
id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 385:1)
neque responsa sortium ulli alii committere ausus duos filios per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 572:1)
huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:1)
sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 629:2)
prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 676:2)
eo vis omnis tempestasque belli conversa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 76:1)
citari iubent in curiam patres ignari quanta invidiae immineret tempestas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 404:2)
spolia in aede Iovis Feretri prope Romuli spolia quae, prima opima appellata, sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 214:1)
se quoque subiturum eam tempestatem forti animo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 479:3)
et, quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q. Servilius Priscus, vir cuius providentiam in re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta civitas erat tum eventu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 503:1)
nequiquam enim temptati ut tum denique desisterent impediendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati nec suae invidiae, pervincunt ut senatus consultum fiat de tribunis militum creandis, certo tamen pacto ne cuius ratio haberetur qui eo anno tribunus plebis esset, neve quis reficeretur in annum tribunus plebis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 605:2)
ut tamquam navale bellum tempestatibus captandis et observando tempore anni gerant, non aestus, non frigora pati possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 62:2)
cum tanta moles mali instaret - adeo obcaecat animos fortuna ubi vim suam ingruentem refringi non volt - civitas quae adversus Fidenatem ac Veientem hostem aliosque finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis tempestatibus dixisset, ea tunc invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 407:1)
Aequis iniquisque persuasum erat tantum bello virum neminem usquam ea tempestate esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 481:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION