라틴어 문장 검색

O utinam primis arsisses ignibus infans, idque ego passa forem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:22)
Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures, Deianira, tuas, quae veris addere falsa gaudet et e minimo sua per mendacia crescit, Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:2)
Tum demum magno petet hos Acheloia supplex ab Iove Callirhoe natis infantibus annos neve necem sinat esse diu victoris inultam, Iuppiter his motus privignae dona nurusque praecipiet facietque viros inpubibus annis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 36:8)
Venus et tenera volucer cum matre Cupido, gaudia quanta tuli!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:10)
Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnis tollere conantur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:7)
Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem in teneros transferre mares citraque iuventam aetatis breve ver et primos carpere flores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 9:3)
At male conceptus sub robore creverat infans quaerebatque viam, qua se genetrice relicta exsereret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:1)
Ille sorore natus avoque suo, qui conditus arbore nuper, nuper erat genitus, modo formosissimus infans, iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:2)
Quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta, traxit et in solidam detrusit acumina terram, utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit volucris sensitque teneri, plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:2)
Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis et leve cerata modulatur harundine carmen, ausus Apollineos prae se contemnere cantus, iudice sub Tmolo certamen venit ad impar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 20:4)
Vix bene virgineos Peleus invaserat artus, illa novat formas, donec sua membra teneri sentit et in partes diversas bracchia tendi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 32:3)
Pulcher et octonis iterum natalibus actis signarat teneras dubia lanugine malas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:3)
Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cygni plumis et lacte coacto et, si non fugias, riguo formosior horto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:1)
Luctibus extremis teneras liquefacta medullas tabuit inque leves paulatim evanuit auras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:3)
"Dives ab Oceano bubus Iove natus Hiberis litora felici tenuisse Lacinia cursu fertur et, armento teneras errante per herbas, ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis intrasse et requie longum relevasse laborem atque ita discedens aevo dixisse nepotum hic locus urbis erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION