라틴어 문장 검색

propterea non modo praelium committi, verum etiam dilectum rei militaris causa habere, ac militem proficisci, navem solvere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere, religiosum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 18:3)
Committitur ergo res non quidem inpianda, insolita tamen:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 7:5)
et committitur non ignorantia, sed ut locum monstro faceret secuturo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 7:6)
Oportune mehercle, Praetextate, fecisti Herculis mentionem, in cuius sacra hic vester gemino errore commisit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:1)
Fortunam Homerus nescire maluit, et soli decreto, quam μοῖραν vocat, omnia regenda committit, adeo ut hoc vocabulum τύχη in nulla parte Homerici voluminis nominetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:2)
— Et ora Tristia tentantum sensu torquebit amaro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 47:1)
Cogitur enim aut negare se scire, quod extremum verecundiae damnum putant, aut respondere temere et fortuito se eventui veri falsive committere, unde saepe nascitur inscitiae proditio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:2)
Ne decipias, quaeso, credulum qui se quaestionemque suam commisit fidei tuae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 21:2)
In omnibus autem que istis viginti quinque baronibus committuntur exequenda, si forte ipsi viginti quinque presentes fuerint, et inter se super re aliqua discordaverint, vel aliqui ex eis summoniti nolint vel nequeant interesse, ratum habeatur et firmum quod major pars eorum qui presentes fuerint providerit, vel preceperit ac si omnes viginti quinque in hoc consensissent;
(Magna Carta 63:10)
exiguum dominos commisit asylum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:41)
Nunc, cum Fortuna secundis Mecum rebus agat, superique ad summa vocantes, Tentamur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:10)
- Nec foedera prisci Sunt tentata tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:31)
Tu quoque commissae nudatam deseris arcem, Scipio, Nuceriae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:17)
Iamque secuturo iussurus classica Phoebo, Tentandasque ratus moturi militis iras, Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:2)
Mundi iubeo tentare recessus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION