라틴어 문장 검색

tyrannorum gentes populique et, quorum erat malum, et ei, quibus inminebat, exscindere adgressi sunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 147:2)
Quod istud, di boni, malum est occidere, saevire, delectari sono catenarum et civium capita decidere, quocumque ventum est, multum sanguinis fundere, aspectu suo terrere ac fugare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:1)
Adversus hunc, quisquis me malorum turba terrebit, his verbis utendum erit :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 92:1)
Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 4:1)
Sic vitam agimus, ideoque moderate id fieri debet a nobis, quod saepe faciendum est, et respicientes, quantum a tergo rerum tristium immineat, si non finire lacrimas, at certe reservare debemus.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 23:3)
Videbis nocturnam lunae successionem, a fraternis occursibus lene remissum- que lumen mutuantem et modo occultam modo toto ore terris imminentem, accessionibus damnisque mutabilem, semper proximae dissimilem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 101:3)
Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 112:1)
Tandem ibi constitit, unde nil eum pellat, ubi nihil terreat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:6)
indicium imminentis exitii nimia maturitas est ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 142:5)
eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
Imminet exitio vir coniugis, illa mariti;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 44:5)
" Utilis est," inquit, " ira, quia contemptum effugit, quia malos terret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 57:1)
Quidquid terret et trepidat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 60:4)
Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 61:3)
quidam insultant instantque summissis, quos terrendo placabimus;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION