라틴어 문장 검색

at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:7)
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:9)
geminas cui tempora flammas laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:5)
Adgnovit iuvenis duplicisque ad sidera palmas sustulit ac tali fugientem est voce secutus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:12)
" Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:12)
interrupti ignes, aterque ad sidera fumus erigitur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 9:11)
nihil iste nec ausus nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor, tantum infelicem nimium dilexit amicum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:6)
Teucri clamore sequuntur laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 22:9)
Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat eventus belli varios, Pallasque sinistro adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae noctis iter, iam quae passus terraque marique.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 6:7)
Tertius ille hominum divomque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes, mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 8:6)
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera voce sequentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 9:2)
Clamorem ad sidera tollunt Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras, tela manu iaciunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 12:3)
Respicit ignarus rerum ingratusque salutis et duplicis cum voce manus ad sidera tendit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:10)
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:3)
Ferro sonat alta bipenni fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus, robora nec cuneis et olentem scindere cedrum nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION