라틴어 문장 검색

Continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:2)
omnia plenis rura natant fossis atque omnis navita ponto humida vela legit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:7)
Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti obscenaeque canes inportunaeque volucres signa dabant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:2)
Te, Lari maxume, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino an memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:11)
primus et ire viam et fluvios temptare minaces audet et ignoto sese committere ponti nec vanos horret strepitus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:4)
Atque ideo tauros procul atque in sola relegant pascua post montem oppositum et trans flumina lata, aut intus clausos satura ad praesepia servant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:2)
fluctus uti medio coepit cum albescere ponto longius ex altoque sinum trahit, utque volutus ad terras immane sonat per saxa neque ipso monte minor procumbit, at ima exaestuat unda verticibus nigramque alte subiectat harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:9)
Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem Ascanium;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:18)
eum vasti circum gens umida ponti exsultans rorem late dispergit amarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:10)
cur olivum sanguine viperino cautius vitat neque iam livida gestat armis bracchia saepe disco, saepe trans finem iaculo nobilis expedito?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 83)
quorum simul alba nautis stella refulsit, defluit saxis agitatus umor, concidunt venti fugiuntque nubes et minax, quia sic voluere, ponto unda recumbit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1210)
dum longus inter saeviat Ilion Romamque pontus, qualibet exsules in parte regnanto beati;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 38)
sic et Europe niveum doloso credidit tauro latus et scatentem beluis pontum mediasque fraudes palluit audax.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 278)
Pindarum quisquis studet aemulari, Iulle, ceratis ope Daedalea nititur pennis vitreo daturus nomina ponto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 21)
ut mater iuvenem, quem Notus invido flatu Carpathii trans maris aequora cunctantem spatio longius annuo dulci distinet a domo, votis ominibusque et precibus vocat curvo nec faciem litore dimovet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 55)

SEARCH

MENU NAVIGATION