라틴어 문장 검색

nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 86:1)
sed magister, quī prōram in tempestātem vertit, nāvem servāvit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat34)
omnēs grātiās deīs reddidērunt quod ē tempestāte incolumēs ēvāserant.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat36)
verterit hunc dominus, momento turbinis exit Marcus Dama:
(페르시우스, 풍자, satire 531)
belle erit, etiam si omnia hoc anno tempestas dispare pallavit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:8)
quid ergo, si diutius aut tranquillitas nos tenuerit aut adversa tempestas?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:22)
Discurrunt nautae ad officia trepidantes velaque tempestati subducunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:2)
Peragit interim tempestas mandata fatorum omnesque reliquias navis expugnat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:16)
Substiti ergo tristis coepique umentibus oculis maris fidem inspicere et Hunc forsitan proclamo in aliqua parte terrarum secura exspectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius aut pater;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:9)
Ecce etiam rigido concussae flamine nubes exonerabantur, nec rupti turbine venti derant aut tumida confractum grandine caelum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:7)
Vexata saevis navis tempestatibus, Inter vectorum lacrimas et mortis metum Faciem ad serenam subito ut mutatur dies, Ferri secundis tuta coepit flatibus Nimiaque nautas hilaritate extollere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.2)
Ascendit navem, quam tempestas horrida Simul et vetustas medio dissolvit mari.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.5)
Neque enim minus imperspicua incerta fallacia sunt iudicum ingenia quam tempestatum terrarumque.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 17:1)
Egregium hac adversus tempestates receptaculum;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 4:3)
Non illud voces servolorum, non maris murmur, non tempestatum motus non fulgurum lumen, ac ne diem quidem sentit, nisi fenestris apertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION