라틴어 문장 검색

ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti, imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum, ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 112)
venustates enim persequitur visus, cuius si non blandimur voluptati proportione et modulorum adiectionibus, uti quod fallitur temperatione adaugeatur, vastus et invenustus conspicientibus remittetur aspectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장53)
Magnitudines autem ad copiam hominum oportet fieri, ne parvum spatium sit ad usum aut ne propter inopiam populi vastum forum videatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장4)
si enim maiorum symmetriis utemur in minoribus, neque tablina neque alae utilitatem poterunt habere, sin autem minorum in maioribus utemur, vasta et inmania in his ea erunt membra.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장27)
gemitus vastos audiat aether, audiat atri regina poli vastisque ferox qui colla gerit vincta catenis imo latitans Cerberus antro.
(세네카, Hercules Furens 16:14)
Sallustius in Iugurtha vastus ab natura et humano cultu, idem alibi quippe vasta Italia rapinis, fuga, caedibus, hoc est hominibus deserta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 82)
turbo Catullus 'hoc turben' dicit, ut 'hoc carmen, fulmen'. est autem 'hic turbo', unde 'turbinis' facit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3781)
Cuius turbo rapax, raptus celer, impetus anceps, Inuoluens homines, a lapsus turbine nullum Excipit et cunctos fati ludibria ferre Cogit et in uarios homines descendere casus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:22)
Iamque me de cuiusdam vastissimae ilicis ramo pendulo destinato, paululum viam supergressus ipse securi lignum quod deveheret reddebat, et ecce de proximo specu vastum attollens caput funesta proserpit ursa.
(아풀레이우스, 변신, 7권 22:3)
qualis impressa fugax taurus bipenni volnus et telum ferens delubra vasto trepida mugitu replet, aut quale mundo fulmen emissum tonat, sic ille gemitu sidera et pontum ferit, et vasta Chalcis sonuit et voces Cyclas excepit omnis;
(세네카, Hercules Oetaeus 12:16)
alibi hiatibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiae halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus vastis torrebit incendetque mortalia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION