라틴어 문장 검색

Vides quot periculis quot contumeliis quot ludibriis simus obnoxii;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 5:1)
In hoc ego, ut referrem gratiam - nam vinci in amore turpissimum est -, templum pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiosum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 5:1)
Admoneri enim debeo ut sciam, rogari non debeo ut faciam, quod mihi non facere turpissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 1:4)
Inde ista ludibria scaena et pulpito digna.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 5:1)
initurus magistratum iura cognovit, senatus consulta legit, reprimit foedissimas pactiones, rem pulcherrimam turpissime venire non patitur.'
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 6:9)
Est omnino iniquum, sed usu receptum, quod honesta consilia vel turpia, prout male aut prospere cedunt, ita vel probantur vel reprehenduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 7:2)
quae ille cum diluere non posset, ita regessit, ut dum defenditur turpis, dum accusat sceleratus probaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 4:2)
Porro tanto turpius gratiam non referre, quanto honestior causa referendae.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 2:3)
Quid tunc disci potuit, quid didicisse iuvit, cum senatus aut ad otium summum aut ad summum nefas vocaretur, et modo ludibrio modo dolori retentus numquam seria, tristia saepe censeret?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 8:2)
alii fictum ingratum immemorem loquuntur, seque ipsos dum insectantur illum turpissimis confessionibus produnt, ut qui de patre avo proavo quasi de orbo querantur;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 3:2)
Porro quam turpe, si ordinatio eversione, libertas servitute mutetur!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:1)
cuius a latere per spatium omne porrigitur nomine quidem flumen, re vera cloaca foedissima, ac sicut turpis immundissimo aspectu, ita pestilens odore taeterrimo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 98 1:1)
Lente nec admisso turpis amante, vale!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 660)
Aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi, Canescunt turpi tecta relicta situ - Forma, nisi admittas, nullo exercente senescit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 845)
Turpe erit, ingenium mitius esse feris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1017)

SEARCH

MENU NAVIGATION