라틴어 문장 검색

alibi hiatibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiae halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus vastis torrebit incendetque mortalia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:6)
Notus est ille tyrannicida, qui imperfecto opere comprehensus et ab Hippia tortus, ut conscios indicaret, circumstantes amicos tyranni nominavit quibusque maxime caram salutem eius sciebat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 124:1)
" Effecit ira, ut tyrannus tyrannicidae manus accommodaret et praesidia sua gladio suo caederet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 124:5)
inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 156:1)
nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:2)
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
(세네카, De Providentia, book 1 23:4)
Numquid potes invenire urbem miseriorem quam Atheniensium fuit, cum illam triginta tyranni divellerent ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:1)
Poteratne illa civitas conquiescere, in qua tot tyranni erant quot satellites essent ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:4)
Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto insultaverat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:1)
" Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem et quidem insepultam :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 124:3)
ne virus quidem istud, quo alios spargitis, quo vos necatis, me impediet, quo minus perseverem laudare vitam, non quam ago, sed quam agendam scio, quo minus virtutem adorem et ex intervallo ingenti reptabundus sequar.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 92:3)
Quidam alterum fratrem tyrannum, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.2)
Tyrannicida exitum tyranni rogo.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.13)
quaerite nunc quomodo tyranni fiant.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION