라틴어 문장 검색

Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum texitur et tenues parvi discriminis umbrae, qualis ab imbre solet percussis solibus arcus inficere ingenti longum curvamine caelum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:4)
atque utinam fecisses ante nefandos concubitus vacuas habuissem criminis umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:10)
Nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae lactentem fetum per silvas tigris opacas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:1)
Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 52:1)
Tum super invergens liquidi carchesia vini alteraque invergens tepidi carchesia lactis verba simul fudit terrenaque numina civit umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, ne properent artus anima fraudare senili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:4)
Sed cum satiata ferinae dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras et quae de gelidis exibat vallibus aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:4)
Vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 38:2)
Incipit esse tamen melior germana parente, et consanguineas ut sanguine leniat umbras, impietate pia est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:1)
vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:17)
attonitusque malis exsul mentisque domusque, vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris, donec eum coniunx fatale poposcerit aurum, cognatumque latus Phegeius hauserit ensis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 36:7)
Illa quidem primo nullos intellegit ignes nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, quod sua fraterno circumdet bracchia collo, mendacique diu pietatis fallitur umbra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:5)
Quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras deflevit vates, ne non temptaret et umbras, ad Styga Taenaria est ausus descendere porta;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:1)
perque leves populos simulacraque functa sepulcro Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem umbrarum dominum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:2)
"O positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quidquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusaei vincirem guttura monstri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:4)
Umbras erat illa recentes inter et incessit passu de vulnere tardo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION