라틴어 문장 검색

at vero C. Marius, rusticanus vir, sed plane vir, cum secaretur, ut supra dixi, principio vetuit se alligari, nec quisquam ante Marium solutus dicitur esse sectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 53:1)
cum possibile sit ut corpus aliquod in regionibus fixarum, aut longe ultra, quiescat absolute;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 37:4)
Verum ut hoc experimentum cum Theorijs ad amussim congruat, habenda est ratio tum resistentiae aeris, tum etiam vis Elasticae concurrentium corporum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:7)
Et cum resistentia sit ut motus, distinguetur etiam haec in partes duas partibus motus proportionales & contrarias:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 28:4)
Quare cum densitates sint ut harum pressionum summae, differentiae densitatum AH - BI, BI - CK, &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 36:11)
& cum resistentia sit ut momentum temporis, adeoque detur, exponatur eadem per datam arcus Cycloidis partem CO, & sumatur arcus Od in ratione ad arcum CD quam habet arcus OB ad arcum CB:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 14:5)
Unde cum impressiones sint ut contiguae superficies & harum translationes ab invicem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 16:8)
Tum ego, cum omnes me ut diu responsurum intuerentur, 'Respondissem' inquam 'si unum illud verbum Africanus adiecisset, in quo non dubito omnia nova fuisse.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 12:1)
Etenim, cum a me ut frater diligatur, non debet ab eo quem ego parentis loco observo, exigere officium quod parenti suo remisisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 2:1)
mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum ut seges in pingui luxuriabit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:241)
utque precando tempora cum blandis absumpsit inania verbis, vim parat et sequitur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:21)
Itaque Ecclesia cum operam dat ut in memoria teneatur curandae naturae officium, tum simul “ante omnia hominem servare debet contra ipsius exstinctionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 101:6)
177. Cum fieri possit ut humanae facultates absque officii conscientia adhibeantur, quisque Status sine cunctatione munus intra propriam regionem gerere debet describendi, coordinandi, vigilandi ac sanciendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 229:1)
Unus ethicus putari mos potest, cum fit “ut impendia oeconomica et socialia, ex communium opum naturae usu exorta, translucida agnoscantur ratione ac plene sustineantur ab omnibus qui iisdem perfruuntur, non autem ab aliis populis vel a venturis generationibus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:5)
Praeterea desiderium visionis totius mundi, et non solum fragmentorum historiae, perstat et in fine adimplebitur, cum homo, ut ait Sanctus Hipponensis, viderit et amaverit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION