라틴어 문장 검색

naviget Anticyram.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장122)
Postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem aspersit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:4)
Et haec ego non integris rate vel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta praemoneo, sed quasi nuper naufragio eiectus in litus timida navigaturis voce denuntio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:8)
Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quaestionum scopulis transvadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:1)
"Adduxit urentem ventum dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas et desolavit fontem tuum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:13)
Scilicet in die bona malorum oblita est et post naufragium rursum temptare voluit pericula navigandi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:3)
Unde repente et contra opinionem omnium Hierosolymam navigavit, ubi multorum excepta concursu nostro parumper usa est hospitio;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:1)
Tunc et nos conpulsi sumus parare naves, esse in litore, adventum hostium praecavere et saevientibus ventis magis barbaros metuere quam naufragium, non tam propriae saluti quam virginum castimoniae providentes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:11)
Mittit Roma properantes, quos navigaturos litus molle confoveat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:15)
Navigantes Rubrum Mare, in quo optandum nobis est ut verus Pharao cum suo mergatur exercitu, multis difficultatibus ac periculis ad urbem Abisamam perveniunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:1)
"Ventus aquilo dissipat nubes et vultus tristis linguas detrahentium."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:19)
Quid agant venti, quas torqueat umbras Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant semper et adsiduo ruptae lectore columnae:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I6)
"me prior ille signabit fultusque toro meliore recumbet, advectus Romam quo pruna et cottona vento?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III34)
cum plenus fluctu medius foret alveus et iam, alternum puppis latus evertentibus undis, arbori incertae, nullam prudentia cani rectoris cum ferret opem, decidere iactu coepit cum ventis, imitatus castora, qui se eunuchum ipse facit cupiens evadere damno testiculi;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII7)
discriminis ultima, quando praesidia adferimus navem factura minorem, i nunc et ventis animam committe dolato confisus ligno, digitis a morte remotus quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII18)

SEARCH

MENU NAVIGATION