라틴어 문장 검색

Verum in basilico quoque collyrio convenit ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장352)
Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci appellant, sed in pueris:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장21)
Verum intus emortuo corpori manus iniecta protinus habitum eius sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장11)
Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장4)
Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장41)
Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장106)
Verum alterum os ab exteriore parte id est supra positum est, quod ipsum quoque sura nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장130)
Verum ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장7)
Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam vetus res est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장10)
Verum tamen apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est, ac ne apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 2:1)
quod in plurimis contentionibus deprehendere licet sine ambitione uerum scrutantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 45:3)
Verumque est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 47:1)
Verique simile est et Hippocraten et Erasistratum, et quicumque alii non contenti [sint] febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, uerum ideo quoque maiores medicos extitisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 47:4)
uerum, si fieri potest, cum ex toto corpus ea uacabit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 7:2)
Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION