라틴어 문장 검색

sin autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto bello non recreatus neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 2:4)
etenim qui haec vituperare volunt Chrysogonum tantum posse queruntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장1)
quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe novit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:4)
haud scio an multo etiam sit adiuvandus magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:4)
ego autem, etiam si quorundam grandis et ornata vox est poetarum, tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esse quam in nobis faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam non nulli eorum voluntati vocibus magis quam rebus inserviunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 3:1)
De quo cum mihi deinceps viderem esse dicendum, etsi movebant iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae sequuntur perturbabar magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 1:2)
ad dicendum si quis acuat aut adiuvet in eo iuventutem, vituperetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 3:2)
Hoc freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:3)
quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:4)
Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 1:4)
Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 2:2)
habet tamen stabilem quendam et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 1:2)
Quem ad modum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis, finibus regendis adigere arbitrum non possis, sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluviae arcendae adigere arbitrum non possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 3:2)
sed ea oratoria magis sunt quam vestra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 5:2)
hoc disserendi genus attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes, sed philosophorum magis, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis conclusio quae a dialecticis tertius modus, a rhe- toribus ἐνθύμημα dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION