라틴어 문장 검색

ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud vexillum tendentis alio vocabulo eosdem labores perferre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장4)
tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur cui militaribus facetiis vocabulum 'cedo alteram' indiderant, quia fracta vite in tergo militis alteram clara voce ac rursus aliam poscebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장4)
dum superstitio urgeat, adiciendos ex duce metus sublatis seditionis auctoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장8)
utque mos vulgo quamvis falsis reum subdere, Munatium Plancum consulatu functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장4)
iam infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari vocabulo Caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda vulgi studia eo tegmine pedum induebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장8)
quidam non Roma eos milites, sed ab L. Asprenate pro consule Africae missos tradidere auctore Tiberio, qui famam caedis posse in Asprenatem verti frustra speraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장13)
exercitum reduxit nomenque imperatoris auctore Tiberio accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장14)
hunc quoque asperavere carmina incertis auctoribus vulgata in saevitiam superbiamque eius et discordem cum matre animum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장9)
adeo diversa non modo apud auctores, sed in ipsius orationibus reperiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장2)
ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens (verso cognomento Vahalem accolae dicunt), mox id quoque vocabulum mutat Mosa flumine eiusque inmenso ore eundem in Oceanum effunditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장10)
mox libellos et auctores recitat Caesar ita moderans ne lenire neve asperare crimina videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 29장3)
adiecerat et Tiberius non id tempus censurae nec, si quid in moribus labaret, defuturum corrigendi auctorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장12)
ceteri venerantes regem Artaxiam consalutavere, quod illi vocabulum indiderant ex nomine urbis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장6)
mox Rhescuporis egredi finis, vertere in se Cotyi data et resistenti vim facere, cunctanter sub Augusto, quem auctorem utriusque regni, si sperneretur, vindicem metuebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장9)
cum censeretur clipeus auro et magni- tudine insignis inter auctores eloquentiae, adseveravit Tiberius solitum paremque ceteris dicaturum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION