라틴어 문장 검색

Etenim licet videre acutiora ingenia et ad intellegendum aptiora eorum qui terras incolant eas in quibus aer sit purus ac tenuis quam illorum qui utantur crasso caelo atque concreto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:5)
In quibus autem maior est animus, in iis pecuniae cupiditas spectat ad opes et ad gratificandi facultatem, ut nuper M. Crassus negabat ullam satis magnam pecuniam esse ei, qui in re publica princeps vellet esse, cuius fructibus exercitum alere non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 34:2)
Erat in L. Crasso, in L. Philippo multus lepos, maior etiam magisque de industria in C. Caesare L. filio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:1)
qui nihil ex occulto, nihil de insidiis agendum putant, veritatis cultores, fraudis inimici, itemque alii, qui quidvis perpetiantur, cuivis deserviant, dum, quod velint, consequantur, ut Sullam et M. Crassum videbamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 140:2)
Uberior oratio L. Crassi nec minus faceta, sed bene loquendi de Catulis opinio non minor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:6)
Dixi paulo ante de Crasso;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:5)
idem fecit adulescens M. Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:6)
quod quidem volgo solitum fieri ab ordine nostro in oratione Crassi scriptum copiose videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:6)
quam legem tulerunt sapientissimi consules Crassus et Scaevola;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:3)
Quod quo facilius optinerent, scripserunt heredes secum M. Crassum et Q. Hortensium, homines eiusdem aetatis potentissimos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:4)
At dares hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse, qui re vera non esset heres, in foro, mihi crede, saltaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 96:2)
Cum igitur vehementius inveheretur in causam principum consul Philippus Drusique tribunatus pro senatus auctoritate susceptus infringi iam debilitarique videretur, dici mihi memini ludorum Romanorum diebus L. Crassum quasi conligendi sui causa se in Tusculanum contulisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 24:1)
Exierant autem cum ipso Crasso adulescentes et Drusi maxime familiares et in quibus magnam tum spem maiores natu dignitatis suae conlocarent, C. Cotta, qui [tum] tribunatum plebis petebat, et P. Sulpicius, qui deinceps eum magistratum petiturus putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 25:1)
Eo autem omni sermone confecto, tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cum lauti accubuissent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis eaque esset in homine iucunditas et tantus in loquendo lepos, ut dies inter eos curiae fuisse videretur, convivium Tusculani;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 27:1)
Tum Crassum 'immo vero commodius etiam';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION