라틴어 문장 검색

L. Cincius Alimentus, qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moveret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 388:1)
Taurini Galli proxima gens erat in Italiam degresso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 390:2)
qui ambo saltus eum non in Taurinos sed per Salassos Montanos ad Libuos Gallos deduxissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 392:1)
et Hannibal movit ex Taurinis, incertos quae pars sequenda esset Gallos praesentem secuturos esse ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 401:1)
pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso victo circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 454:2)
Scipio iaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit in subsidiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 485:1)
dum Hannibal citra flumen legationibus Gallorum audiendis moratus traicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 498:1)
insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re maior, ab auxiliaribus Gallis facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 501:1)
quod inter Trebiam Padumque agri est Galli tum incolebant, in duorum praepotentium populorum certamine per ambiguum favorem dubie gratiam victoris spectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 548:1)
id Romani, modo ne quid moverent, aequo satis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis accitum se venisse ad liberandos eos dictitans.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 549:1)
ob eam iram, simul ut praeda militem aleret, duo milia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad Padi ripas iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 550:1)
cuius ne quod praetermitteret tempus sollicitus intentusque erat, dum tiro hostium miles esset, dum meliorem ex ducibus inutilem volnus faceret, dum Gallorum animi vigerent, quorum ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam quanto longius ab domo traherentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 566:1)
cum ob haec taliaque speraret propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet, speculatoresque Galli, ad ea exploranda quae vellet tutiores quia in utrisque castris militabant, paratos pugnae esse Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Poenus coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 568:1)
trepidantesque et prope iam in suos consternatos e media acie in extremam ad sinistrum cornu adversus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 592:1)
haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est, et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adiuncturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 614:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION