라틴어 문장 검색

eaque unus perfecit, quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus collega magistratu se abdicaverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 414:1)
Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit, collega Fabio C. Marcius Rutulus datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 462:1)
Claudius censor circumactis decem et octo mensibus quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla vi compelli ut abdicaret potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 465:2)
tenet C. Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis, eodem iure creatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 481:2)
"An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 488:1)
omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 492:4)
te nec quod dies exiit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex nec pudor coercet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 493:1)
approbantibus sex tribunis actionem collegae tres appellanti Appio auxilio fuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 497:2)
Decius collega datur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 581:2)
Claudius L. Volumnius consules fuerunt, prorogavit maxime Appio adversante imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 603:2)
appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, in quibusdam annalibus invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 604:1)
creatus consul, cum collegae novum bellum, Sallentini hostes decernerentur, Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli decus penes alios esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 605:1)
adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 623:1)
ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo viae per agros publica impensa factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 638:2)
Consul ut stativa tuta copiosaque - et ita erant - petisse videretur, postquam et munimentis castra firmavit et omni apparatu rerum utilium instruxit, relicto firmo praesidio de vigilia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 648:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION