라틴어 문장 검색

Nec maestorum solum, sed etiam indignantium voces exaudiebantur, tam viridem et in flore aetatis fortunaeque invidia deum ereptum esse rebus humanis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 11:1)
mea primum regia mundo Iapeti post bella trucis Phlegramque labores
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 596:2)
nec solum horrenda Celaeno Phinea sed miseras etiam prohibere sorores.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 521:1)
vos modo vel solum hoc fluctus expellite corpus, non te, Aeeta pater, generi aut, Sol magne, pudebit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 371:1)
et hoc negat minacis Hadriatici negare litus insulasve Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam Propontida trucemve Ponticum sinum, ubi iste post phasellus antea fuit comata silva:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 42)
Disertissime Romuli nepotum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis, gratias tibi maximas Catullus agit pessimus omnium poeta, tanto pessimus omnium poeta quanto tu optimus omnium patronus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 491)
haec tum clarisona vellentes vellera voce talia divino fuderunt carmine fata, carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:5)
"atqui non solum hoc se dicit cognitum habere Brixia chinea suppositum specula, flavus quam molli praecurrit flumine Mella, Brixia, Veronae mater amata meae, sed de Postumio et Corneli narrat amore, cum quibus illa malum fecit adulterium.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6714)
nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, irata est:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 835)
Evigilate igitur omnes et assurgite regi vestro, incole Latiales, non solum sibi ad imperium, sed, ut liberi, ad regimen reservati.
(단테 알리기에리, Epistolae 30:2)
Romam - cui, post tot triumphorum pompas, et verbo et opere Christus orbis confirmavit imperium, quam etiam illle Petrus, et Paulus gentium predicator, in apostolicam sedem aspergine proprii sanguinis consecravit -, cum Ieremia, non lugenda prevenientes, sed post ipsa dolentes, viduam et desertam lugere compellimur.
(단테 알리기에리, Epistolae 74:3)
Deinde inquiremus alia tria, non solum per respectum ad totum, sed etiam per respectum ad ipsam partem oblatam.
(단테 알리기에리, Epistolae 96:8)
Sed poete non solum hoc faciunt, quin ymo post hec invocationem quandam emittunt. 47.
(단테 알리기에리, Epistolae 111:5)
1. Cum neminem ante nos de vulgaris eloquentie doctrina quicquam inveniamus tractasse, atque talem scilicet eloquentiam penitus omnibus necessariam videamus, cum ad eam non tantum viri sed etiam mulieres et parvuli nitantur, in quantum natura permictit, volentes discretionem aliqualiter lucidare illorum qui tanquam ceci ambulant per plateas, plerunque anteriora posteriora putantes, - Verbo aspirante de celis - locutioni vulgarium gentium prodesse temptabimus, non solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum aurientes, sed, accipiendo vel compilando ab aliis, potiora miscentes, ut exinde potionare possimus dulcissimum ydromellum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 2:1)
inter ea vero que diversarum sunt specierum non solum non necessaria fuit locutio, sed prorsus dampnosa fuisset, cum nullum amicabile commertium fuisset in illis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION