라틴어 문장 검색

In eum intravimus mundum, in quo his legibus vivitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:5)
Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 9:3)
Pythagoras ait alium animum fieri intrantibus templum deorumque simulacra ex vicino cernentibus et alicuius oraculi opperientibus vocem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 42:3)
Quod si est, non tantum scita sapientiae prosunt, sed etiam praecepta, quae adfectus nostros velut edicto coercent et ablegant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 47:4)
exibit gaudium, quod intravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 1:2)
Excutit redeuntem natura sicut intrantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 25:1)
Ergo intrantibus resistamus, quia facilius, ut dixi, non recipiuntur quam exeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 3:8)
Non intrat umquam regium limen fides.
(세네카, 아가멤논 6:21)
cum deprecareris intrantis amplexus, ut alia omnia impetraris, osculo rogasti.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 7:15)
tot intrauerunt cellam tuam gladiatores, tot iuuenes, tot ebrii:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 10:14)
ut intrauit ab adultero salutatus est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 9:21)
ille in nos dominatur affectus qui animum primus intrauit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:3)
Ego in domum uestram intrabo, tamquam ego uos eiecerim?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 6:2)
si intraueris domum, uidebis an aliqui animum patris a filiis auertant.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 32:6)
ut intraui, cadentes iam oculos ad nomen meum erexit fugientemque animam retinuit.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 3:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION