라틴어 문장 검색

causas omnino numquam attigerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 57:3)
poetas omnino quasi alia quadam lingua locutos non conor attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:3)
quid enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit quam Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium victore certasset, Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidisset, numquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de re militari dare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 76:2)
tum verborum omnium definitiones, in quibus neque abesse quicquam decet neque redundare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:6)
alia est enim, cum inter doctos homines de eis ipsis rebus, quae versantur in artibus, disputatur, verborum definitio, ut cum quaeritur, quid sit ars, quid sit lex, quid sit civitas, in quibus hoc praecipit ratio et doctrina, ut vis eius rei, quam definias, sic exprimatur, ut neque absit quicquam neque supersit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 108:2)
[Ex] sua vi, cum aut res quae sit tota quaeratur, aut pars eius, aut vocabulum quod habeat, aut quippiam, rem illam quod attingat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 163:2)
Sin ab eo, quod rem attingit, plures sunt argumentorum sedes ac loci, nam et coniuncta quaeremus et genera et partis generibus subiectas et similitudines et dissimilitudines et contraria et consequentia et consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas rerum vestigabimus et ea, quae ex causis orta sint, et maiora, paria, minora quaeremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 166:1)
quibus omnibus verbis, quae a me tum sunt habita, si dolor afuisset meus, non modo non miserabilis, sed etiam inridenda fuisset oratio mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 196:2)
Sic in illa omni defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur, ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maiestatem explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:3)
abest enim totum a causa et homines prius ipsum illud, quod proprium sui iudici est, audire desiderant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 213:3)
Sed hoc mementote, quoscumque locos attingam, unde ridicula ducantur, ex eisdem locis fere etiam gravis sententias posse duci:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:4)
"quid huic abest nisi res et virtus?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 281:1)
nec enim te ista attigisse arbitrabar, quae diligentissime cognosse et undique conlegisse usuque doctum partim correxisse video, partim comprobasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:4)
saepe enim qui potui, qui puer in forum venerim neque inde umquam diutius quam quaestor afuerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 365:5)
' 'Ille vero' inquit Cotta 'ornamenta orationis non attigit neque eam laudem, ex qua eloquentia nomen suum invenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 366:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION