라틴어 문장 검색

Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장27)
Cuius ea ratio est, quod per se non movetur, sed cum umeri motu consentit . . . itaque eo subsistente sub id umero agitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장4)
sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장91)
Gravius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장101)
si vero etiam febris accessit, multo magis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장38)
Si cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit, radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장2)
In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est, deinde ex curatione eadem, quae proposita est (10.7D), ubi ossibus fractis vulnus accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장14)
alia, si manantia corpuscula per inuisibilia foramina subsistendo iter claudunt, ut Asclepiades contendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 16:1)
acceduntque Asclepiadis aemuli, qui omnia ista uana et superuacua esse proponunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 20:4)
simul atque uero ferrum ad praecordia accessit et discissum transuersum saeptum est, quod membrana quaedam est quae superiores partes ab inferioribus diducit (*δ*ι*α*φ*ρ*α*γ*μ*α Graeci uocant), hominem animam protinus amittere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 42:3)
Et aliter acutis morbis medendum, aliter uetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 56:4)
Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo uacaret;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 60:1)
Ex quo disci potest, ut uera sit illa transfusio, tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri, sed cum horum aliquid accesserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 61:1)
Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 39:1)
quae quia neque in eodem habitu subsistere neque ultra progredi possunt, fere retro quasi ruina quadam reuoluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION