라틴어 문장 검색

- Quasi vero forti viro vis possit adhiberi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 142:2)
Sed qui dici a nobis Attico more volunt, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 2:4)
post autem auditis oratoribus Graecis cognitisque eorum litteris adhibitisque doctoribus incredibili quodam nostri homines dicendi studio flagraverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 14:3)
Quae nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore, peritura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 18:6)
sic in orationibus hisce ipsis iudiciorum, contionum, senatus, etiam si proprie ceterae non adhibeantur artes, tamen facile declaratur, utrum is, qui dicat, tantum modo in hoc declamatorio sit opere iactatus an ad dicendum omnibus ingenuis artibus instructus accesserit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 73:1)
Tum Crassus 'atqui vide' inquit 'in artificio perquam tenui et levi quanto plus adhibeatur diligentiae, quam in hac re, quam constat esse maximam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 129:1)
Quin etiam, quae maxime propria essent naturae, tamen his ipsis artem adhiberi videram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 145:1)
atque in ea exercitatione non sane mihi displicet adhibere, si consueris, etiam istam locorum simulacrorumque rationem, quae in arte traditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 157:2)
Adhibita est igitur ars quaedam extrinsecus ex alio genere quodam, quod sibi totum philosophi adsumunt, quae rem dissolutam divulsamque conglutinaret et ratione quadam constringeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 188:1)
debet enim ad eam laudandam ipsam illam adhibere, quam laudat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 39:5)
quae quidem omnibus, qui ea mediocriter modo considerarint, studio adhibito et usu pertractata esse possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 146:3)
haec semper adhibenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 148:3)
ut his rebus adhibeat tamquam lumen aliquod memoriam, ut vocem, ut viris, . Inter ingenium quidem et diligentiam perpaulum loci reliquum est arti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 149:3)
genere enim quodam sententiarum et genere verborum, adhibita etiam actione leni facilitatemque significante efficitur, ut probi, ut bene morati, ut boni viri esse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 184:4)
sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertractandos, omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 186:3)

SEARCH