라틴어 문장 검색

Sed quia vos quoque deorum aliquis nobis additos voluit, facite, si volentibus vobis erit, diem communibus et fabulis et epulis exigamus, quibus ut omnes hodie qui praesentes sunt acquiescant impetratum teneo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 9:1)
Tum omnes Praetextatum iuvantes orare blandeque ad commune invitare consortium, Evangelum quidem saepius et maxime, sed nonnumquam et cum eo pariter ingressos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 11:1)
Hos una concordesque regnasse vicinaque oppida communi opera condidisse praeter Maronem, qui refert:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 23:1)
Quid etiam in commune servilis fortuna profuerit, non paucis docetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 30:1)
Et rursus e regione Scorpius ita divisus est, ut deo esset utrique communis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 11:1)
intercisi deorum hominumque communes sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 2:4)
Et sunt stativae universi populi communes certis et constitutis diebus ac mensibus et in fastis statis observa­tionibus annotatae, in quibus praecipue servantur Agonalia Carmentalia Lupercalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:1)
eosdem tamen nonnulli communes velut ad emendationem nominis vocitaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 21:2)
Praeterea sacrorum administrationes apud Aegyptios multiplici actu multiplicem dei adserunt potestatem, significantes Herculem hunc esse τὸν ἐν πᾶσι καὶ διὰ πάντων ἥλιον.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 11:1)
eademque ratio, quae circa Adonin et Attinem vertitur, in Aegyptia quoque religione luctum et laetitiam vicibus annuae administrationis alternat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 11:3)
Publii autem sententiae feruntur lepidae et ad communem usum adcommodatissimae, ex quibus has fere memini singulis versibus circumscriptas:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 10:1)
Istas autem voluptates duas, gustus atque tactus, id est cibi et Veneris, solas hominibus communes videmus esse cum beluis, et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur quisquis est his ferarum voluptatibus occupatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 12:1)
Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 15:1)
et bene supra tantummodo patrem, quod ibi proprium est, et infra, quod commune est, Apollinem nominat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 4:2)
Hic propter egregias personas non habuit quod minueret vel augeret, verum quod in illis elucebat hoc sibi iactat cum his esse commune:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION