라틴어 문장 검색

te socium vitae, te corporis esse licebit, te dominum admitto rebus, amice, meis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3414)
vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 216)
"admissae si uis me ignoscere culpae, accipe, quae nostrae formula legis erit."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 843)
et te bybliotheca qua paterna est, qualis nec tetrici fuit Philagri, admitti faciet Probus probatum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum32)
pellitorum turba satellitum ne absit, admittitur, ne obstrepat, eliminatur, sicque pro foribus immurmurat exclusa velis, inclusa cancellis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:5)
Angit me casus Arvandi nec dissimulo quin angat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 1:1)
"vix illud dignabor admittere, ut advocati mihi in actionibus repetundarum patrocinentur."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 7:6)
"praebebo admittendo aditum recitaturoque solacium recitantique suffragium, si quid experto credis, multa tibi seria hoc ludo pro-movebuntur."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 6:5)
scitote in eo per dies spiritum diu dissimulati furoris aperiri:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:1)
namque ab hexametris eminentium poetarum Constantii et Secundini vicinantia altari basilicae latera clarescunt, quos in hanc paginam admitti nostra quam maxume verecundia vetat, quam suas otiositates trepidanter edentem meliorum carminum comparatio premit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 3:2)
sed tamen ex ipsa communium municipiorum discretione procedit quod, cum amicissimi simus, raritatem collo-quii de prolixa terrarum interiectione venientem in reatum volumus transferre communem, cum de naturalium rerum difficultate nec culpa nos debeat manere nec venia, domine inlustris, gerulos litterarum de disciplinae tuae institutione formatos et morum erilium verecundiam praeferentes opportune admisi, patienter audivi, competenter explicui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Rustico suo salutem 2:1)
sed dabis veniam quod invitanti tibi in piscationem comes venire dissimulo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:3)
si admittatur, exsultans;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:9)
at vero in libris tuis iam illud quale est, quod et teneritudinem quamquam 1 continuata maturitas admittit interseritque tempestivam censura dulcedinem, ut lectoris intentionem per eventilata disciplinarum philosophiae membra lassatam repente voluptuosis excessibus quasi quibusdam pelagi sui portibus foveat?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 4:1)
ad extremum nemo saeculo meo quae voluit affirmare sic valuit, si- quidem dum sese adversus eum, quem contra loquitur, exertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam iure sibi vindicat, sentit ut Pythagoras dividit ut Socrates, explicat ut Platon implicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur ut Demosthenes irascitur, vernat ut Hortensius aestuat ut Cathegus, incitat ut Curio moratur ut Fabius, simulat ut Crassus dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato dissuadet ut Appius persuadet ut Tullius.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION