라틴어 문장 검색

Adest enim adulescenti nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximia corporis pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo sed custos etiam rectorque quaerendus est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 4:1)
Concurrit autem ut sit eodem anno quaestor maximus ex liberis Rufi, Asinius Bassus, iuvenis - nescio an dicam, quod me pater et sentire et dicere cupit, adulescentis verecundia vetat - ipso patre melior.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 6:1)
Nam cum forte de bonis iuvenibus apud Nervam imperatorem sermo incidisset, et plerique me laudibus ferrent, paulisper se intra silentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 8:1)
Possis ex hoc facere coniecturam, quam sit emendatus adulescens, qui a gravissimis senibus sic amatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 6:1)
videas avos proavosque iam iuvenum, audias fabulas veteres sermonesque maiorum, cumque veneris illo putes alio te saeculo natum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 6:2)
Scio quanto opere bonis artibus faveas, quantum gaudium capias, si nobiles iuvenes dignum aliquid maioribus suis faciant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 1:1)
quae nunc mihi hos adulescentes tacitae laudare adhortari, et quod amborum gloriae satis magnum est, agnoscere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:3)
Quid enim aut publice laetius quam clarissimos iuvenes nomen et famam ex studiis petere, aut mihi optatius quam me ad recta tendentibus quasi exemplar esse propositum?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 3:2)
Solitum hoc mihi et iam in pluribus claris adulescentibus factitatum;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:2)
nam mire concupisco bonos iuvenes ostendere foro, assignare famae.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:3)
demus hoc tuis, demus optimi adulescentis honestissimis precibus, qui pietate mira mira etiam sagacitate patrem quaerit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 5:2)
At nos iuvenes fuimus quidem in castris;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 7:1)
Confecerunt me infirmitates meorum, mortes etiam, et quidem iuvenum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 1:1)
Rarum hoc in adulescentibus nostris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 3:1)
Afficior adulescentia ipsius, afficior necessitudinum casu.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION