라틴어 문장 검색

Uilla erat comitis cuiusdam, qui uocabatur Puch, non longe a monasterio nostro, id est duum ferme milium spatio separata;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.3)
Rura meam, Cornute, tenent uillaeque puellam:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 31)
An uilla sit apta puellae atque Arretino frigidus amnis agro?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 143)
Silva Maesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretri amplificata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 357:2)
nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facile evehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat, et aream ad aedem in Capitolio Iovis, quam voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci occupat fundamentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 404:1)
cum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Novam viam versas - habitabat enim rex ad Iovis Statoris - populum Tanaquil adloquitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 425:1)
rex velut deliberabundus in hortum aedium transit sequente nuntio filii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 551:2)
quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 588:4)
Servius Tullius Veientes devicit et populum in classes divisit, aedem Dianae dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha21)
non obstabunt P. Valeri aedes libertati vestrae, Quirites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 75:1)
nondum dedicata erat in Capitolio Iovis aedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 83:1)
ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse militi praemia qui primus, qui secundus castra hostium intrasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 221:2)
his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 225:1)
aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 230:3)
sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 244:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION