라틴어 문장 검색

Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert.
(불가타 성경, 호세아서, 12장2)
" Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus.
(불가타 성경, 호세아서, 12장10)
Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est.
(불가타 성경, 호세아서, 12장14)
" Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.
(불가타 성경, 호세아서, 13장4)
Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum desolationis, pro eo quod inique egerint in filios Iudae et effuderint sanguinem innocentem in terra eorum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장19)
Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;
(불가타 성경, 아모스서, 2장10)
Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens:
(불가타 성경, 아모스서, 3장1)
Auditum facite in aedibus Assyriae et in aedibus terrae Aegypti et dicite: "Congregamini super montes Samariae"; et videte insanias multas in medio eius et oppressos in sinu eius.
(불가타 성경, 아모스서, 3장9)
" Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장10)
Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti?
(불가타 성경, 아모스서, 8장8)
Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient.
(불가타 성경, 아모스서, 8장12)
Et Dominus, Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet. Et lugebunt omnes habitantes in ea; et ascendet sicut fluvius ea omnis et decrescet sicut flumen Aegypti.
(불가타 성경, 아모스서, 9장5)
" Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel?, ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti et Philisthim de Caphtor et Syros de Cir?
(불가타 성경, 아모스서, 9장7)
Et egressus est Ionas de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret in civitate.
(불가타 성경, 요나서, 4장5)
Ego eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam.
(불가타 성경, 미카서, 6장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION