라틴어 문장 검색

Tumultus hinc contubernales suos requirentium, hinc onerantium plaustra perfertur ad regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 18:2)
alii sunt, qui Maeotiam paludem in id cadere putent et argumentum adferant aquam, quod dulcior sit quam cetera maria, infuso paludis humore mitescere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 23:4)
Iter facienti ei litterae adferuntur a finitimis satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem satrapeae Ariorum ipse praefecisset, defecisse ab eo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 23:1)
Inter haec Dymnus haud ignaras, quam ob causam accerseretur a rege, gladio, quo forte erat cinctus, graviter se vulnerat occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 32:1)
"Proficiscere in Mediam et ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 14:7)
Iamque ceteris quoque litteras regis attulerat, iam ad eum venturi erant, cum Parmenioni Polydamanta venisse nuntiaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 19:2)
Nam cum experiri vellet militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum fide traderet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 37:2)
In hac tum omnis humani cultus solitudine destitutus exercitus, quidquid malorum tolerari potest, pertulit, inopiam, frigus, lassitudinem, desperationem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 14:1)
Illi numquam ante in terris suis advena viso cum armatos repente conspicerent, exanimati metu, quidquid in tuguriis erat, adferebant, ut corporibus ipsorum parceretur, orantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 18:1)
"hoc aut moderate perferendum est, aut, quod abominor, in te ruet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 12:11)
Eodem tempore, quae in gente Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 32:2)
"vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulistis, date."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 12:5)
Iamque ad transeundum omnia aptaverant, cum legati Scytharum XX more gentis per castra equis vecti nuntiare iubent regi, velle ipsos ad eum mandata perferre.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 9:1)
Celeriter ad Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum omni equitatu supervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 6:1)
Expectabant, ut duces principesque ad regem perferrent vulneribus et continuo labore militiae fatigatos non detrectare munia, sed sustinere non posse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION