라틴어 문장 검색

praeterea quaedam minime legitimis sumptibus erogantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A 3:4)
quo minime credas gurgite, piscis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 86:3)
"surgite et in medios de summis arcibus hostes mittite, quam minime tradere voltis, opem!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권245)
O qui, nominibus cum sis generosus avorum, exsuperas morum nobilitate genus, cuius inest animo patrii candoris imago, non careat nervis candor ut iste suis, cuius in ingenio est patriae facundia linguae, qua prior in Latio non fuit ulla foro - quod minime volui, positis pro nomine signis dictus es:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 41)
cum minime credas, ut aves, densissimus hostis advolat, et praedam vix bene visus agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 109)
Signa sunt inter cetera quae ostendunt incrementum in superioribus duobus saeculis verum integrumque progressum melioremque vitae qualitatem omnibus ex partibus minime induxisse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 60:2)
Quapropter minime mirum debet videri, una cum proventibus petulanter praebitis, augeri in necessitudinibus inter personas altam maestamque displicentiam, aut noxiam solitudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:9)
Re quidem vera technica sibi proponere solet ut ne aliquid extra eius strictissimam logicam maneat, et “homo qui eius primas sustinet partes scit eam ad extremum minime dirigi ad utilitatem nec beneficium, sed ad dominationem;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:3)
Attamen homines minime putant se abicere velle quae technologia offert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 150:3)
Haec ratio solutio videtur celer facilisque, sub specie alicuius in ambitum officii, quod tamen immutationem minime secum fert, quae condicionibus requiritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 222:2)
Cum quis non discit sistere ad pulchrum percipiendum et aestimandum, non est mirum omnia converti in res quibus uti et abuti minime metuit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 274:3)
Hodiernis temporibus hoc lumen antiquis societatibus sufficere posse est cogitatum, at minime esse aptum novis temporibus, homini qui adolevit, qui sua ratione gloriatur quique nova via futurum vestigare studet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:2)
Dei Verbum etiamsi novitatem et necopinata secum fert, minime a Patriarchae experientia est aliena.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:2)
Christiani « unum » sunt (cfr Gal 3,28), minime propriam cuiusque naturam amittentes, et aliis inserviens penitus semet ipsum quisque lucratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:8)
Ceterum lumen fidei, quatenus cum veritate amoris coniungitur, minime a mundo materiali alienum est, quia amor in corpore animaque semper agitur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION