라틴어 문장 검색

Ergo apud maiores nostros iuvenis ille, qui foro et eloquentiae parabatur, imbutus iam domestica disciplina, refertus honestis studiis deducebatur a patre vel a propinquis ad eum oratorem, qui principem in civitate locum obtinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 1:1)
nam etsi horum quoque temporum oratores ea consecuti sunt, quae composita et quieta et beata re publica tribui fas erat, tamen illa perturbatione ac licentia plura sibi adsequi videbantur, cum mixtis omnibus et moderatore uno carentibus tantum quisque orator saperet, quantum erranti populo persuaderi poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 2:1)
feminis lugere honestum est, viris meminisse.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:6)
sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 5:1)
scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 2:1)
et quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabilis miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie felicitatem temporum Nerva Traianus, nec spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia quam mala;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 1:2)
in huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 2:2)
temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 1:2)
honestior auriga, clientes propugnant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 1:3)
honestius putabat offendere quam odisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 5:2)
ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 2:1)
proinde et honesta mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 6:2)
filia atque uxore superstitibus potest videri etiam beatus incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitatibus et amicitiis futura effugisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 4:2)
nam sicut ei non licuit durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam exhausit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 5:1)
accessit Galbae vox pro re publica honesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION