라틴어 문장 검색

sicut a Philippo Graeciam liberavit, ita et ab Antiocho Asiae urbes quae Graii nominis sint, liberare in animo habet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 660:1)
renuntiarent civitatibus suis populum Romanum, qua virtute quaque fide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 666:2)
auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam iniecere patribus ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 701:1)
T. Quinctius Flamininus, qui Philippum, Macedonum regem, et Nabidem, Lacedaemoniorum tyrannum, vicerat Graeciamque omnem libera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha11)
temptaverat autem Hannibal per Aristonem Tyrium sine litteris Carthaginem missum ad bellandum Poenos concitare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha14)
sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat, tam inimice infesti erant Romanis quam Aetolorum gens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 122:1)
ii post deportatos ex Graecia exercitus primo in spe fuerant et Antiochum in vacuam Europae possessionem venturum, nec Philippum aut Nabim quieturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 123:1)
Damocritus ad Nabim, Nicander ad Philippum, Dicaearchus, frater praetoris, ad Antiochum est missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 127:1)
et Philippum Nicander haud dissimili oratione incitabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 131:1)
nam neque ut ante se moveat Philippus, quam Antiochus cum exercitu transient in Graeciam, suadere et, qui sine Antiocho adversus Romanos Aetolosque tam diu sustinuerit bellum, ei adiuncto Antiocho, sociis Aetolis, qui tum graviores hostes quam Romani fuerint, quibus tandem viribus resistere Romanos posse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 133:1)
haec Philippo Nicander;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 136:1)
et omnium primum praedam de Philippo Romanorum esse dicere, victoriam Aetolorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 136:3)
tum de Philippo et Nabide libero mendacio abutebatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 138:1)
cupidus belli adversus Antiochum Eumenes erat, gravem, si pax esset, accolam tanto potentiorem regem credens, eundem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore quam Philippus fuisset, et aut funditus sublatum iri, aut, si pax victo daretur, multa illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se ab eo sine ullo auxilio Romano tueri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 147:1)
potesne tandem dicere ut ii populi non per se, non per alium quemquam foedus mutaverint, sic Asiae civitates, ut semel venere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni vestri permansisse, et non alias earum in Philippi, alias in Ptolomaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION