라틴어 문장 검색

— Priusquam Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 16:2)
Ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 40:1)
Incubet et Tyriis, atque ex solido bibat auro
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 40:3)
— Virgineumque alte bibit acta cruorem, ut apud Homerum de hasta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 17:5)
Quis enim umquam edendo plurimum mente sauciatus est, quod in bibendo contingit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 13:3)
Et hoc a Disario meo quaesitum volo, cur defaecatum vinum validius sit viribus, sed infirmius ad permanendum, et tam bibentem cito permovet quam ipsum, si manserit, facile mutatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 6:1)
Quod cito, inquit Disarius, permovet, haec ratio est, quia tanto penetrabilius efficacior in venas bibentis quanto fit liquidius faece purgata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 7:1)
Cur qui esuriens biberit aliquantulum famem sublevat, qui vero sitiens cibum sumpserit non solum non domat sitim sed magis magisque cupidinem potus accendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 18:2)
Aqua enim ex nive resoluta, etiamsi igne calefiat et calida bibatur, aeque noxia est ac si epota sit frigida.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:3)
eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter, ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 7:1)
Si autem naturalis via potum in pulmonem traheret, cum *polenta bibuntur vel cum hauritur potus admixtus granis seu ex re aliqua densiore, quid his sumptis pulmo pateretur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 10:1)
Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos, Et qui tingentes croceo medicamine crinem Fluxa coloratis adstringunt carbasa gemmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:34)
moriuntur fulgura nimbis Hinc imperfecto complectitur aera gyro Arcus, vix ulla variatus luce colorem, Oceanumque bibit, raptosque ad nubila fluctus Pertulit, et coelo diffusum reddidit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:44)
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum, Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis Infundas aconita palam, Romana iuventus Non decepta bibet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:38)
Non auro murrhaque bibunt;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION