라틴어 문장 검색

et quia aquilae haec est natura, ut solem recto lumine spectet, signum quoque aquilae, quod in caelo est, orientem semper solem videtur adtendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 39410)
alii tamen 'convexa sidera' volunt, id est pendentia, ut et caeli convexa per auras, id est suspensa, planetasque intellegunt, quia non sunt fixi, sed in aere feruntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6075)
unde et dicitur ab Atlante caelum sustinuisse susceptum propter caeli scientiam traditam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7413)
unde est 'vix positum castris simulacrum, arsere coruscae luminibus flammae' vel 'hastamque trementem'. sed ab una tantum sacerdote videbatur, ut Lucanus Troianam soli cui fas vidisse Minervam (1.598). dicunt sane alii, unum simulacrum caelo lapsum, quod nubibus advectum et in ponte depositum, apud Athenas tantum fuisse, unde et γεφυριστη`σ dicta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 16620)
alii, cum ab Ilo Ilium conderetur, hoc Troianum caelo lapsum dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 16626)
sacram effigiem quasi de caelo lapsam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1671)
rvit oceano nascitur de Oceano, ut ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2503)
solent enim homines in magnis motibus manus ad caelum tendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4052)
et caelo palmas cum voce tetendit fugae defensio est, ut videatur non solum utilis et necessaria, sed et honesta, quoniam divina suadebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6881)
nam ostendit Anchisen, cum vellet fugam filii sequi, omine quod de Ascanii pro capite auspicii se obtulit, a diis commotum petisse de caelo confirmationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6935)
perite ergo signum de caelo 'augurium' dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7024)
alii deos magnos Caelum ac Terram putant ac per hoc Iovem et Iunonem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1210)
tendoque supinas ad caelum cum voce manus honesta elocutio cum uno sermone respondemus duobus, ut interea fessos ventus cum sole reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1771)
negat discernere caelo figurate, ut excisa vitam producere Troia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2013)
nam neque erant astrorum ignes bene 'ignes', quia de Aetna loquebatur, ut magis flammae eius manifestae fierent caelo lucente.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5851)

SEARCH

MENU NAVIGATION