라틴어 문장 검색

Quando igitur duobus generibus iniustitiae propositis adiunximus causas utriusque generis easque res ante constituimus, quibus iustitia contineretur, facile, quod cuiusque temporis officium sit, poterimus, nisi nosmet ipsos valde amabimus, iudicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 39:4)
Referri enim decet ad ea, quae posui principio, fundamenta iustitiae, primum ut ne cui noceatur, deinde ut communi utilitati serviatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 42:2)
In quo tantopere apud nostros iustitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent more maiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:6)
Maximum autem exemplum est iustitiae in hostem a maioribus nostris constitutum, cum a Pyrrho perfuga senatui est pollicitus se venenum regi daturum et cum necaturum, senatus et C. Fabricius perfugam Pyrrho dedidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 54:5)
Meminerimus autem etiam adversus infimos iustitiam esse servandam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 55:1)
De iustitia satis dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 55:7)
id enim est iustitiae fundamentum, ad quam haec referenda sunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 57:3)
Quoniam autem vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed cum iis, in quibus praeclare agitur si sunt simulacra virtutis, etiam hoc intellegendum puto, neminem omnino esse neglegendum, in quo aliqua significatio virtutis appareat, colendum autem esse ita quemque maxime, ut quisque maxime virtutibus his lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua multa iam dicta sunt, iustitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 62:1)
neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem saepe dicimus, ut in equis, in leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem non dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:5)
Et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 74:1)
Sed ea animi elatio, quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia vacat pugnatque non pro salute communi, sed pro suis commodis, in vitio est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 82:1)
nihil enim honestum esse potest, quod iustitia vacat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 82:5)
Non, inquit, solum scientia, quae est remota ab iustitia, calliditas potius quam sapientia est appellanda, verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomen habeat quam fortitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 83:2)
quae sunt ex media laude iustitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 83:4)
Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, servare aequitatem, quae est iustitiae maxime propria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION