라틴어 문장 검색

Nam postquam foedera pacis Cognita Petreio, seque et sua tradita venum Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras Excitat, atque hostes turba stipatus inermes Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense Separat, et multo disturbat sanguine pacem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:56)
Campos eques obvius omnes Abstulit, et siccis inclusit collibus hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:5)
spoliabat gramine campum Miles, et adtonso miseris iam dentibus arvo Castrorum siccas de cespite vulserat herbas, Ut primum adversae socios in litore terrae Et Basilum videre ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:5)
Sed maiora dedit cognomina collibus istis, Poenum qui Latiis revocavit ab arcibus hostem, Scipio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:52)
Curio laetatus, tamquam fortuna locorum Bella gerat, servetque ducum sibi fata priorum, Felici non fausta loco tentoria ponens, Indulsit castris, et collibus abstulit omen, Sollicitatque feros non aequis viribus hostes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:56)
Hac igitur regis trepidat iam Curio fama, Et quod Caesareis numquam devota iuventus Illa nimis castris, nec Rheni miles in undis Exploratus erat, Corfini captus in arce, Infidusque novis ducibus, dubiusque priori, Fas utrumque putat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:71)
feroxque, Non exploratis occulti viribus hostis, Curio nocturnum castris erumpere cogit Ignotisque equitem late discurrere campis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:9)
Hesperio tantum, quantum submotus Eoo Cardine, Parnasus gemino petit aethera colle, Mons Phoebo Bromioque sacer cui numine mixto Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:1)
Nullo nam Marte subactus, Intra castrorum timuit tentoria ductor Perdere successus scelerum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:3)
Haec fatus, totis discurrere castris Coeperat, infestoque ducem deposcere vultu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:44)
Ter collibus omnes Explicuit turmas et signa minantia pugnam, Testatus numquam Latiae se deesse ruinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:3)
Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, Quemque vocat collem Taulantius incola Petram, Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat, Defendens tutam vel solis turribus urbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:5)
Huc avidam belli rapuit spes improba mentem Caesaris, ut vastis diffusum collibus hostem Cingeret ignarum, ducto procul aggere valli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:10)
At liber terrae spatiosis collibus hostis Aere non pigro, nec inertibus angitur undis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:48)
Transierat primi Caesar munimina valli, Cum super e totis emisit collibus agmen, Effuditque acies obseptum Magnus in hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION