라틴어 문장 검색

Exercitus is cui est praepositus sapiens et callidus imperator, omnibus partibus commodius regitur, quam is qui tomeritate vel stultitia alicujus administratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 3:5)
Exercitus is cui est praepositus sapiens et callidus imperator, omnibus partibus commodius regitur, quam is qui tomeritate vel stultitia alicujus administratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:5)
et idcirco festinabat passim neci tradere quos circumcirca poterat repperire, ne stipatus militum agmine ad defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui morabatur eo tempore ab urbe longius in villa, quae lingua eorum Haegilisdun dicitur (a qua et silva vicina eodem nomine vocatur), existimans impiisimus, ut se rei veritas habebat, quia, quantos suus funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere, tantos, si dimicandum esset, regius occursus in exercitu contraheret minus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:3)
Similiter ante duodecim annos femina et ante decimum quartum annum masculus non solet in amoris exercitu militare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 1:4)
Miror tamen plurimum si mulierem tam formosam et tanta prudentia decoratam amor extra sua castra diu militare permittit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:3)
Si enim in amoris vellem exercitu militare, plures mecum viri assidua confabulatione loquuntur, qui multa strenuitate famae sunt et probitate decori, ex quibus mihi possem amorem eligere competentem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 9:6)
Cognosco igitur manifeste quod amor non consuevit homines discretionis stilo discernere, sed omnes pariter angit in suo, id est, amoris exercitu militare, non excipiens formam, non genus, neque sexum neque sanguinis inaequalitatem distinguens, sed hoc solum discernens, an aliquis sit aptus ad amoris arma ferenda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 1:9)
Qui vult ergo dignus haberi in amoris exercitu militare, nulla ipsum convenit avaritia detineri, sed nimia largitate pollere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:1)
Tertio vero loco sequebatur quarundam mulierum vilis et abiectus exercitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:14)
'Nisi primo praesentem militiam in propriis positam castris aspexeris, securam tibi viam indicare non possum.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 22:2)
'Hic, quem vides, est exercitus mortuorum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 24:2)
Immo simplex quidem mulier in unius venditione gallinae abundantiori cautela procedit quam sapientissimus iurisperitus in castri alienatione maioris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:5)
Samson enim, cuius cunctis satis probitas est manifesta, quia mulieri sua non novit celare secreta, ab ea in cordis duplicitate deceptus ab inimicorum legitur exercitu superatus, et ab eisdem captus corporis virtute et oculorum simul est visione privatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:14)
Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro Desertas fossas, et castra minantia castris Rusticus invertit, tacita formidine lustrans Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:1)
Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum Carmine depingam sonitum, nova castra secutus;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION