라틴어 문장 검색

nec ulla species cladesque belli abest velut contacta civitate rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 104:1)
Volsci exiguam spem in armis alia undique abscisa cum temptassent, praeter cetera adversa loco quoque iniquo ad pugnam congressi, iniquiore ad fugam, cum ab omni parte caederentur, ad preces a certamine versi, dedito imperatore traditisque armis sub iugum missi cum singulis vestimentis ignominiae cladisque pleni dimittuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 113:1)
sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 133:1)
deinde Veientium exercitu accito - nam Falisci perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuere - duo populi transiere Anienem atque haud procul Collina porta signa habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 231:1)
ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 250:1)
magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 263:1)
Volscorum res super acceptam in Algido cladem pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones versa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 319:1)
plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 338:1)
itaque triumphus negatus, ceterum ob Sempronianae cladis levatam ignominiam ut ovans urbem intraret concessum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 459:2)
Nautium Rutulum , annus felicitate populi Romani periculo potius ingenti quam clade insignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 483:2)
quae cum allata Romam essent, dicitur Q. Servilius, aetate et usu doctus precatus ab dis immortalibus ne discordia tribunorum damnosior rei publicae esset quam ad Veios fuisset, et velut haud dubia clade imminente institisse filio ut milites scriberet et arma pararet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 497:1)
palati alii per agros passim multis itineribus maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam contenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 500:1)
simul Aequos triennio ante accepta clades prohibuit Bolanis, suae gentis populo, praesidium ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 535:1)
itaque cum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque testantibus quidquid ab hostibus cladis ignominiaequeaut iam acceptum esset aut immineret culpam penes Menenium fore, qui dilectum impediret, Menenio contra vociferante, si iniusti domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui non facere,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 581:1)
et in Volscis accepta clades amisso Verrugine praesidio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 639:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION