라틴어 문장 검색

Nulla enim vitae pars neque publicis neque privatis neque forensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare officio potest, in eoque et colendo sita vitae est honestas omnis et neglegendo turpitude.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 6:3)
Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute coniunctum, idque suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum naturae bonitate vincatur neque amicitiam colere possit nec iustitiam nec liberalitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 7:4)
Quoniam autem vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed cum iis, in quibus praeclare agitur si sunt simulacra virtutis, etiam hoc intellegendum puto, neminem omnino esse neglegendum, in quo aliqua significatio virtutis appareat, colendum autem esse ita quemque maxime, ut quisque maxime virtutibus his lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua multa iam dicta sunt, iustitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 62:1)
Eos autem, quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis est, bene de re publica sentientes ac bene meritos aut merentes sic ut aliquo honore aut imperio affectos observare et colere debemus, tribuere etiam multum senectuti, cedere iis, qui magistratum habebunt, habere dilectum civis et peregrini in ipsoque peregrino, privatimne an publice venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 191:1)
Ad summam, ne agam de singulis, communem totius generis hominum conciliationem et consociationem colere, tueri, servare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 191:2)
Omni igitur ratione colenda et retinenda iustitia est cum ipsa per sese (nam aliter iustitia non esset), turn propter amplificationem honoris et gloriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:7)
Quodsi is esset Panaetius, qui virtutem propterea colendam diceret, quod ea efficiens utilitatis esset, ut ii, qui res expetendas vel voluptate vel indolentia metiuntur, liceret ei dicere utilitatem aliquando cum honestate pugnare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 15:1)
Quocirca nec id, quod vere honestum est, fas est cum utilitatis repugnantia comparari, nec id, quod communiter appellamus honestum, quod colitur ab iis, qui bonos se viros haberi volunt, cum emolumentis umquam est comparandum, tamque id honestum, quod in nostram intellegentiam cadit, tuendum conservandumque nobis est quam illud, quod proprie dicitur vereque est honestum, sapientibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 21:1)
aliis rebus pietatem colas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 105:7)
religiones et caerimoniae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 39:6)
Quod si iam hoc facere non poteris aut noles, vereris ne tua domus talis et viri et civis, si a litigiosis hominibus non colatur, a ceteris deseratur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 255:5)
Haec praecipue colenda est nobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 148:2)
illi autem, qui hoc solum colendum ducebant, habitarunt in hac una ratione tractanda non eadem prudentia qua ille, sed usu in hoc uno genere studioque maiore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 160:5)
ad quos olim et ita ambulantis et in solio sedentis domi sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos, verum etiam de filia conlocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 133:6)
in locis autem et illa naturalia, maritimi an remoti a mari, plani an montuosi, leves an asperi, salubres an pestilentes, opaci an aprici, et illa fortuita, culti an inculti, celebres an deserti, coaedificati an vasti, obscuri an rerum gestarum vestigiis nobilitati, consecrati an profani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION