라틴어 문장 검색

proinde genere, specie, propriis, differentibus, iugatis, adiunctis, consequentibus, antecedentibus, repugnantibus, causis, effectis, comparatione parium, maiorum, minorum similis materia praebetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 175:3)
nam, quid dicendum, quid tacendum, quid differendum sit, exigere consilii est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 249:2)
opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 17:3)
sed hoc quoque pro Vareno Cicero ultimum distulit, non quid frequentissime sed quid tum expediret intuitus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 18:2)
constat maxime, sicut est dictum, genere, specie, differentibus, propriis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 130:4)
quae finitio, etiamsi distat aliquo, nisi tamen propriis et differentibus adiuvatur, inanis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 154:4)
quare nec sit tam longus, ut eum prosequi non possit intentio, traiectione vel ultra modum hyperbato finis eius differatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 53:2)
nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:1)
sed quia excedit hoc nomen in tropos, differenda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 182:2)
differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 282:1)
faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris, et iterare quaedam schemate aliquo, (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 109:1)
coniunxit autem παρένθεσιν et Vergilius illo loco, haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae distulerant, (at tu dictis Albane maneres!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 180:1)
quarum una est ea, quam libro proximo in figuras ex distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 212:2)
ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 126:1)
et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus negligentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 149:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION