라틴어 문장 검색

nam et desperant et dolent et novissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent, nihil conantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 54:2)
nonnunquam credi sibi ipsos oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi per se conari et quaerere sciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 120:1)
alioqui tumor ille inanis primo cuiusque veri operis conatu deprehendetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 154:4)
illud quoque alterum quod est in elocutione ipsa periculum minus vitat conaturque perdite, unde evenit nonnunquam, ut aliquid grande inveniat qui semper quaerit quod nimium est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 177:2)
et, si Praxiteles signum aliquod ex lapide conatus esset exsculpere, Parium marmor mallem rude;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 321:1)
verum haec, quam instituere conamur et cuius imaginem animo concepimus, quae bono viro convenit quaeque est vere rhetorice, virtus erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 326:2)
ita neminem didicisse , colligere eadem ac disponere paulo significantius conor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 148:4)
si vero apud turpes recta obtinere conabimur, ne videamur diversam vitae sectam, cavendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 255:4)
quae tamen exanimatae terrore, hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen , frustra a tollebant, blandius alia ad aurem invocabat, nonnulla feriebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 213:1)
cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partes secta divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:4)
utrum, cum Cottam appetisset, an cum ipse sese conaretur occidere, telum e manibus ereptum est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 163:3)
has fere sedes accepimus probationum in universum, quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exsequi patitur natura rerum, quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent tamen totum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 194:1)
inde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo poterant habere, conatum velut adstricti certis legum vinculis perdiderunt, et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 195:1)
hoc verisimile est, scelus Oppium esse conatum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 318:3)
primum est igitur, ut apud nos valeant ea quae valere apud iudicem volumus, antequam adficere conemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION