라틴어 문장 검색

responsa secuti hoc est si non solum prohibiti non sunt, sed eis etiam concessum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 335)
orion cum pedes incedit medii per maxima nerei stagna Orion, ut etiam in primo diximus, Oenopionis regis filius fuit, ei concessus a Iove, Mercurio Neptunoque, susceptis hospitio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7631)
quod autem equus bellator ducitur et phalanx comitatur, iuxta morem Romanum ait, ut dignitas in regii adulescentis servetur exequiis, quia apud Romanos quod erat vivo concessum, mortuo non adimebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 897)
et oportune deliberandi quidem de hac re existimat intervallum esse, hostili exercitu inminente, et per hoc magis suadet, dum tam infestos probat, ut sibi nec pacem petere permittatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3033)
Cicero ita fit ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7045)
mea quas amaryllis amabat ne eas viles existimes, quas Amaryllis est amare dignata;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 523)
ne eam vilem existimes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 292)
tu pro reverentia ea non tangis, ego ideo, quia vilia esse existimo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 446)
nam et in aqua consistere dicuntur, quae de fontibus manat, sicut existimaverunt qui camenis fontem consecrarunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 215)
quam quidam ad inlustran- dam gloriam Caesaris iuvenis pertinere existimabant, ipse animam pa- tris sui esse voluit eique in Capitolio statuam, super caput auream stellam habentem, posuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 468)
virumque ferrea progenies ex lapidibus ad laborem, quid creditum est, primo homines e terra natos, a qua humo homines existimabant dictos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3401)
deinde etiamsi unum sit, scimus concessum esse scribentibus, ut iteratione prooemii legentum reficiant interdum laborem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 14)
"Quod enim simulacrum deo fingam, cum, si recte existimes, sit dei homo ipse simulacrum?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:2)
"Nam, etsi omne quod nascitur, ut inviolabile dei munus, nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne quis existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nos nostrae religionis pudere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:2)
silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION