라틴어 문장 검색

Ita fere officia reperientur, cum quaeretur, quid deceat, et quid aptum sit personis, temporibus, aetatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 160:2)
Itaque, nisi ea virtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et ieiuna videatur, itemque magnitudo animi remota communitate coniunctioneque humana feritas sit quaedam et immanitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:2)
Ergo omne officium, quod ad coniunctionem hominum et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:5)
hoc enim spectant leges, hoc volunt, incolumem esse civium coniunctionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 28:2)
ponit enim personam amici, cum induit iudicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 53:5)
nimis mihi praefracte videbatur aerarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 112:3)
Neque dedi neque do infideli cuiquam idcirco recte a poeta, quia, cum tractaretur Atreus, personae serviendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 137:3)
Non recipit istam coniunctionem honestas, aspernatur, repellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:3)
Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:2)
alios item in laudationibus, in quibus ad personarum dignitatem omnia referrentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 141:5)
Quid ergo hoc fieri turpius aut dici potest, quam eum, qui hanc personam susceperit, ut amicorum controversias causasque tueatur, laborantibus succurrat, aegris medeatur, adflictos excitet, hunc in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus, aliis inridendus esse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 169:1)
Certum autem, in quo quid in personis et in constituta re et definita quaereretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 42:4)
alterum, quod appellant omnes fere scriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et sine persona quaestionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 65:3)
denique ei, qui profitetur esse suum non solum de eis controversiis, quae temporibus et personis notatae sunt, hoc est, de omnibus forensibus, sed etiam de generum infinitis quaestionibus dicere, nullum potest esse genus orationis, quod sit exceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 66:3)
itaque cum ille discessit, tris personas unus sustineo summa animi aequitate, meam, adversari, iudicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 102:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION