라틴어 문장 검색

Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:1)
aedificare casas, plostello adiungere muris, ludere par inpar, equitare in harundine longa siquem delectet barbatum, amentia verset.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:18)
Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum posset aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe non adversarium.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 6:3)
potes honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio tempore agas, absurde facere videare, in petitione autem nisi id agas et cum multis et diligenter, nullus petitor esse videare.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 1:3)
nam qui incipiat Antonius homines adiungere atque invitare ad amicitiam quos per se suo nomine appellare non possit?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 4:1)
ex his principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos reliquam multitudinem facile tenebis.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 7:2)
primum cognosce equites (pauci enim sunt), deinde appete (multo enim facilius illa adulescentulorum ad amicitiam aetas adiungitur);
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 10:2)
certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 62:1)
at si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei praecipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 72:1)
nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et enarrationem praecedit emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 121:1)
est et in dividendis verbis observatio, mediam litteram consonantem priori an sequenti syllabae adiungas:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 275:1)
quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus, musicen cum divinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 341:3)
alia est cuius verbis nitimur, alia cuius voluntate, alias nobis, cum ipsi nullam , adiungimus, alias inter se comparamus, alias in diversum interpretamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 170:2)
in coniunctis vero posse duos et tris inveniri vel diversos, ut si quis aliud se non fecisse, aliud recte fecisse defendat, vel generis eiusdem, ut si quis duo crimina neget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 177:1)
haec simplex dicitur, illa coniuncta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 299:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION