라틴어 문장 검색

Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus, testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장9)
Vide ergo, num satius sit aut invulnerabilem animum dicere aut animum extra omnem patientiam positum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 2:5)
quid aliud quam vociferatus est Cato et misit irritas voces, cum modo per populi levatus manus et obrutus sputis exportandus extra forum traheretur, modo e senatu in carcerem duceretur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 13:13)
Et quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen quia multa extra causam valent, et quod aequissimum est spera, et ad id te quod est iniquissimum conpara.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 12:1)
supra omnem potentiam est, certe extra omnem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:4)
Ponet se extra ius dicionemque fortunae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 3:4)
Itaque et vultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:3)
innumerabilia haec sunt, sed extra nostrum posita conspectum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 18:2)
Nam si, quae extra virtutem posita sunt, aut minuere illam aut augere possunt, desinit unum bonum esse, quod honestum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 16:1)
Si qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum, sed ut ita dicam, condiunt et oblectant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:2)
Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:1)
Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 2:2)
Ne extra rerum naturam vagari virtus nostra videatur, et tremet sapiens et dolebit et expallescet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 29:2)
et sint apud nos, sed ita, ut meminerimus extra nos esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 17:4)
Tamen etiam quod prope est, extra est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION